Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 49

Precedente Successiva

minus: indicium quod calor omnia operetur, qui sibi ne queat imperare
contra se, quodque princeps sit, et non organum. At quidem
bene intermittere, et retinere motum brachiorum et pedum posse
quando libet: propterea quod huiusmodi motus non fit ad ipsius instaurationem
immediate, sed sectandi gratia commoda, fugiendique
incommoda, et quod statuam animatam quiescere oporteat, ne dissolvatur.
Itaque providit spiritus sibi; ut semper moveatur, et corpori
ne moveatur, nisi quatenus sibi opus est; non magis. Hinc incusandus
videtur Gal. valde, quod cerebro per se immobili tribuat vim motricem,
non autem mobilissimo spiritui. At dicat quaeso Gal. cur natura
cerebrum finxit molle, duasque in occipite ex illo aulas aedificavit
spatiosas, unam vero in posteriori syncipite; et unam in medio paulo
inferiorem, ubi tot complexae arteriae formant quasi rete; quod agitatum
emittit spiritus multos reficientes universitatem: estque sicut
mensa capitis, in caenaculo inferiori, veluti anteriores sunt aulae regiae,
in quibus spatiatur: Posterior vero est sacellum et studiolum,
ubi consilio et contemplationi se abdit; et ne sit ab osse illi molestia,
parietes, sic molles fabricavit? Aliud respondere non potest, nisi
quod nos, et fateri, cerebrum esse domicilium animae, et non animam
animatorum.
Caput X.
Ex concoctione, nutritione, augmento et decremento, spiritum
esse animam: operarique ut principale agens,
nec posse ab anima regi, nisi ipse sentiat
praeceptum.

~ Nulli dubium concoctionem in ventriculo fieri, deinde in
iecore perfici; et per venas distribui, et in particulis ad
quas fertur absolvi et coalescere: succique partem in corde
flatu spiritari: et delatum arteriis corpus vivificare, et
in crebro universitatem reficere. Cum autem hos omnes
actus operetur calor; quis neget illum animam esse? Imo Deus confirmat
(Genes. 9. c. ) dicens ad Noe , ne vescatur sanguine animalium,
Quoniam sanguis (inquit) illorum pro anima est ; quasi aperte dicens,
spiritus vitae seu motabilis, ut alibi dicit, qui in sanguine et de sanguine
fiunt, esse brutorum animam. Et inter Entia cuncta comperimus
ignem fere unum devorare, nutriri, et augeri. Concoctrix ergo

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche